- EMBLEMA
- EMBLEMAex Graeco ἔμβλημα, quod operi cuipiam adicitur, ornatûs grariâ. Fortunat. de Vita Martini l. 2.Emblema, gemma, lapis, toreumata tura, falernaLatinis Inserta, inserere enim est ἐμβάλλειν. Fiebat id per artem ἐμπαιςτικὴν, quâ tessellae aureae alte in argentum impreslae includebantur, quod et auro cludere seu includere et auro vincire ac ligare dicebant: opera vero χρυσοκὁλλητα hinc et χρυσένδετα, Vide su pra passim. De vasis proprie ac poculis, quae si argentea erant, habebant insertas seu emblemata ex auro; sin aurea emblemata e gemmis erant. Uti autem emblemata in pocula, sic plane specula in parietes inserebantur; item vitreae istae quadraturae, quibus domum suam induxisse Firmus legitur, apud Vopisc. in Vita eius; quae proin emblemata parietum non sine ratione dicerenter. Sed et, uti signa poculorum Emblemata appellata sunt, sic signa quoque vestium, h. e. clavi, emblemata appellari coepêrunt et insertae etc. Salmas. ad Vopisco. in Aurel. Firmo etc. Idem tamen ad Solin. quasi se ipsum corrigens, negat Insertam Latinis pro emblemate dictam esse: Alias enim non quaesisset. inquit, in Senatu Tiberius, quo nomine dici posset, in Latio, Graecum ἔμβλημα. Ideoque in Publii versiculo legi vult;Frugalitas inserta est rumoris boni.h. e. culpatur ab his, laudatur ab illis etc. p. 1122.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.